- PSEUDODEMETRIUS I
- PSEUDODEMETRIUS I.post excessum Theodori, Moscoviam turbavit. Cum enim Iohanni Basilidi, Theodori Patri, filius esset secundo genitus Demetrius, quem iracundus Pater, nescio quâ occasione baculô percussum sive interemerat, sive relegaverat; Theodorus autem negligentius Russiam administraret, quam populi ferretingenium, atque insuper legitimâ cereret prole: Iesuitae in Polonia hoc facinus ausi dicuntur. Habebant illi in collegio quodam suo Iuvenem Ruslum, Otropici Boiari cuiusdam ab oppido Galitz fil. cui nomen Gregorius Strepius sive Guisca Utrepaia: quem a prima Iuventute ad futuram tragoediam egregie instruxerunt, atque praeceptis imperandi ita imbuerunt, ut toti Russiae aliquandiu imposuerit. Is itaque, his artibus instructus, in superque studiis Principis Lithuaniae Adami Wisnevicii ac Palatini Sendomiriensis adiutus, post mortem Theodori, res suas in Russia eousque promovit, ut mediô tempore moriente Borislô Gudenoviô (qui clam occisô Theodorô Imperium arripuerat) ab omnibus pro vero Demetrio, altero Ioh. Basilidis filio (quem tamen ante Patrem obiisse constat) adeoque herede Imperii susceptus, publice coronaretur, A. C. 1605. die 29. Iun. Sed quia peregrinos, ac inprimis Polonos, magnô numerô Russiae induceret, uxorem etiam Polonam, Palatini praefati filiam sibi iungeret, insuper Religionem Pontisiciam in Russia stabilire meditaretur et a moribus Russicis alienum se praeberet: in suspicionem fraudis. unius e proceribus Basilii Zuskii industriâ, Russi adducti, mox eum Imperio pariter ac vita, una cum Polonorum, quos secum habebat, maximâ parte, exuerunt, ultimis nuptiarum eius diebus, quam cum Maria Mniskowna, Palatini Sendomir. filia, celebraverat A. C. 1606. Mense Maiô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.